CAP. LXII. De quadruplici pace quam diversis loquitur Dominus.

Quoniam loquetur pacem in plebem suam; et super sanctos suos (Psal. LXXXIV). Quatuor sunt paces: duas dat mundus, et duas dat Deus. Mundus dat pacem in tranquillitate rerum temporalium: et in sanitate corporum. Deus dat pacem in tranquillitate mentis, et in gaudio contemplationis. Sed ea pax quae est in tranquillitate mentis in homine est; ea quae est in gaudio contemplationis, supra hominem est. Illam Deus in plebem loquitur, quia eam imperfectioribus tribuit; hanc super sanctos, qui eam perfectioribus concedit.