CAP. LXIII. Misericordia, et veritas, qua disceptatione sibi mutuo obviam venerint, et justitia, et pax se osculatae sint.

Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt. Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV). Deus sursum erat et homo deorsum. Veritas erat in coelo cum judice Deo, et misericordia in terra cum homine judicando. Ubi enim misericordia esset, si cum misero non esset? Descenderat enim forte nesciente veritate, quoniam illam ad hominem venturam sciebat, et de illius adventu metuebat. Descendit ergo prius misericordia, ne si veritas praeveniret accessum ad hominem, ipsa postea non inveniret. Accepto igitur assumpta veritate descendit Deus ut rationem poneret cum homine. Quod cum vidisset misericordia, non ignara divini consilii, perrexit obviam illi, Deum cupiens mitigare, et placatum adducere. Cernens autem veritatem obstinato vultu incedentem primum occurrit illi rogans ut gradum sisteret, nec nimis properaret, donec funderet orationem suam ad Dominum. Ibi ergo misericordia, et veritas obviaverunt sibi. Tunc misericordia clementi causatione querelam coram Deo deposuit, dicens aegre se ferre, quod ad hoc negotium socia advocata non fuerat, praesertim cum nunquam Deus sine utraque hac comite iter aliquod facere consueverit. Cum enim, inquit, scriptum sit: Universae viae Domini, misericordia et veritas (Psal. XXVI): quomodo sola veritate contentus misericordiam Dominus meus non vocavit, praecipue cum non solum aequalem, sed priorem etiam misericordiam esse debere Scriptura ubique commemoret? Neque enim scriptum est, veritas, et misericordia, sed misericordia et veritas, universae viae Domini. Quare ergo quae prima esse debui, nunc postrema, et quod magis me gravat ad comitatum tuum non vocata accedo? E contrario veritas respondit in hac via misericordiam comitem Domini necesse posse nec debere, tum quia consilium voluntatis ejus contrarium ordinatum sit, et idcirco in ejus opere praesens ipsa non possit; tum etiam quia cum ipso egressa non sit. Dixit etiam ipsam misericordiam magis oportere rationem reddere, quare ipsa egredienti Domino non affuerit, et absentia ejus magis esse laesum Dominum, intantum ut una comite iter capere compulsus sit. Ad haec misericordia respondit se nec mala intentione egressam, nec malo opere occupatam. Sed magis se honori, et utilitati Domini sui consulere, quae non perdere studeat et destruere, sicut ipsa veritas, sed servare; illam esse notandam potius, et accusandam, quae famulos, et ministros Domini tantum velit imminui, ut cum omnes abierint nullum patiatur per indulgentiam aliquam levari, et revocari. Veritas autem respondit non esse decens bonum Dominum et justum malos servos et injustos habere. Misericordia dixit tantum Dominum sine ministris esse non debere. Veritas affirmavit, nequam homines merito debere damnari. Misericordia respondit eos, ut boni fierent, spontanea etiam pietate debere revocari. Veritas dixit quod Deus malis omnino parcere non deberet. Misericordia dixit: si nemini parceret Deus quod nunquam bonos haberet. Veritas dixit se nolle nec posse tot scelera hominum tolerare. Misericordia respondit gratiam Domini ad indulgendum superabundare. Veritas dixit: Unusquisque prout gessit in corpore accipiat. Misericordia dixit: Omnis homo magis convertatur ad Dominum, et vivat.

His ergo ita sibi obviantibus, et ad diversa voluntatem Dei inclinare desiderantibus, videns Deus tam diversas sententias ad effectum simul procedere non posse, ait: Scriptum est: Misericordiam et veritatem diligit Deus (Psal. XXIV). Quas ergo diligit, vult sibi semper praesto esse; et quia rursus dicitur de Deo: In pace factu est locus ejus (Psal. LXXIII), non potest illas discordes sustinere. Concordia autem esse non potest ubi voluntas tam diversa est. Veritas enim vult ut totum imputetur. Misericordia vero ut totum condonetur; quae simul fieri non possunt. Propterea ne ego, qui amator pacis sum, compellar vestram societatem relinquere, necesse est ut vos studeatis utrinque vestras voluntates ad unum consensum inclinare. Ad haec veritas respondit se minus laudabilem si aliquid inultum relinquatur. Misericordia dixit se minus amabilem si non totum gratuita pietate solvatur. Tunc Deus interrogavit utrum vellent ambae suas voluntates in ejus arbitrium ponere et quod ipse inde discerneret sine contradictione annuere. Quod utraque, in quantum fieri posset sine diminutione nominis et dignitatis suae, concedente. Deus dixit aequum sibi videri ut peccatum hominis, et ex parte propter veritatem puniatur, et propter misericordiam ex parte dimittatur. In hoc ergo ambabus consentientibus, veritas adjecit dicens justum esse ut, sicut prius misericordia cum homine fuit et ipsa in coelo permansit, ita nunc ipsa in terra cum homine permaneat, et misericordia cum Deo coelum conscendat. Scriptum est enim: Misericordia, et veritas praecedent faciem tuam (Psal. LXXXVIII). Si ergo prius misericordia praecessit, et veritas permansit, justum est ut nunc misericordia maneat, et veritas praecedat. Tum misericordia rogans veritatem memorem esse communis pacti, scilicet ne quidquam ultra concessum contra hominem moliatur, cum Domino ascendit. Veritas autem intrans cor hominis invenit ibi omnia mala, et digna poenis, et clamare coepit de terra, hominem accusans. Misericordia vero non desistebat in coelo Dominum orare pro homine postulans. Homo in terra per veritatem stimulatus, peccasse se confitebatur, et Deus in coelo per misericordiam flexus, confitenti miserebatur. Homo confessionem ad salutem ore proprio faciebat, et misericordia precibus suis Dominum ad justificationem hominis compellebat. Veritas de terra per confessionem hominis oriebatur, et justitia de coelo prospiciens per misericordiam Dei ad terras mittebatur. Veritas dixit prius puniendum qui prius malum fecerat. Misericordia dixit postea justificandum, et salvandum qui et malum confitendo bene fecerat. Per veritatem accusabatur, et per misericordiam propter veritatem justificabatur. Quia veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Quia ergo misericordia cum Deo pro homine erat, et justitia, et veritas a Deo cum homine erat jam inter Deum et hominem pro justitia pax erat, et ascendit justitia ab homine ad Deum, pacem postulans, et descendit pax a Deo ad hominem justitiam amplectens, et osculans. Tunc ait justitia ad pacem: Nunquid optimo satis est mala dimittere, nisi etiam studeat bono conferre? Laxavit peccata per indulgentiam; nunc conferat dona virtutum per gratiam. Respondit pax et dixit: Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Nunc autem interim justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos. Quod audiens justitia praecurrens reversa est ad hominem, ut ab eo non discedat, donec Dominus ponat in via gressus suos, et veniat.