|
Cum cantico in cithara (Psal. XCI). In cithara duo ligna sunt, unum
inferius, alterum superius. Inferius lignum cavum est, superius solidum
est. Inter utraque ligna tenduntur chordae clavis, quibusdam deorsum
tendentibus, quibusdam sursum trahentibus. Superiores clavos plectrum
torquet; ad inferiores autem clavos chordae digitis percussae resonavit.
Duo ligna duae sunt cruces, inferius lignum crux carnis, superius lignum
crux mentis. Crux carnis est afflictio in corpore. Crux mentis est
compassio in corde. Inferius lignum solidum non est, quia omne quod in
carne dolet, si conscientiae bonae gaudium tollitur, foris speciem
doloris habet: intus veritatem non habet. Superius lignum solidum est,
quia dolor mentis ad intima penetrans, monstrari potest, fingi non
potest. Chorda est corpus, quod tenditur, et maceratur inter poenam
carnis, et dolorem cordis. Inferior clavus est timor, superior est amor,
quia timore caro configitur, amore animus vulneratur. Illa, ne ad mala
moveatur, iste ut ad bona sensificetur. Plectrum est gratia, quae
affectum cordis apprehendens ad se trahit, et ad superiora ire facit.
Chorda siccatur, et tenditur ut sonitum reddat, et caro hominis prius a
malo mundatur, postea in bono excitatur, ibi siccata, hic tensa. Siccata
per abstinentiam: tensa per patientiam. Inferiores clavi rotundi sunt,
superiores solidi, quia timor circumspectus esse debet, amor perfectus.
|
|