CAP. LXVII. De duabus scholis virtutis et veritatis, et duplici genere discentium; et quod omnes cupiant esse beati, et pauci studeant esse immaculati.

Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII). Duae sunt scholae, et duo sunt genera discentium. Alii virtutem quaerunt, alii veritatem. Qui tamen alterum in veritate appetunt, neutrum contemnunt, quia nec virtus odibilis est amatoribus veritatis, nec veritas contemptibilis amatoribus virtutis. Sunt autem qui veritatem quaerere videntur, qui tamen quia non in veritate, et pro veritate, sed pro vanitate eam quaerunt, veritatem sine virtute habere volunt, sed, et veritas non est sine virtute; nec virtus nisi in veritate. Alii dicunt: Boni esse volumus, sed sapientes esse nolumus; et hi non justificantur, quia virtus sapientia dicitur. Sicut qui dicunt: Sapientes esse volumus, sed boni esse nolumus, non erudiuntur, quia sapientia per virtutem confirmatur. Schola virtutis est: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Schola sapientiae: Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Sic et in psalmo primo: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit, haec est schola virtutis: Sed in lege Domini voluntas ejus; et in lege ejus meditabitur die ac nocte, haec est schola sapientiae. Utrobique tamen studium virtutis praemittitur, quia multi scire volunt, pauci facere, ut prius per studium boni operis mundetur conscientia, postea autem corde mundo quaeratur sapientia. Primum disce quod facias, postea quaere quod scias. Ideo prius beati immaculati, postea beati qui scrutantur. Beati immaculati. Omnes libenter audiunt beati: sed non omnes libenter audiunt immaculati. Tu autem si vis esse beatus, esto immaculatus. Quis est immaculatus? Nunquam pollutus vel ablutus; sanctus immaculatus, et sanctificatus immaculatus. Primo qui non est aversus. Secundo qui est reversus. Ille, quia non est praevaricatus; iste, quia est reconciliatus.