CAP. LXVIII. De nominibus praeceptorum Dei, contentis psalmo CXVIII, et de causis eorumdem.

Praecepta Dei multis nominibus significantur: Via, lex, testimonia, mandata, justificationes, judicia, sermones, eloquia, mirabilia, aequitas, verba, veritas, justitia (Psal. CXVIII). Via dicuntur, quia ea faciendo pervenimus ad vitam. Lex dicuntur, quia observationum ritu proposito ligant. Testimonia dicuntur, quia evidenter admonent poenis, vel promissis, vel praemiis, vel donis contestantia. Mandata dicuntur, quia facienda indicant. Justificationes dicuntur, quia impleta a reatu liberant. Judicia dicuntur, quia unicuique pro merito debitam retributionem pronuntiant. Sermones dicuntur, quia narrando instruunt. Eloquia dicuntur, quia aperte significant. Mirabilia dicuntur, quia insolita praecipiunt et incognita promittunt. Aequitas dicuntur, quia secundum justitiam facta sunt. Verba dicuntur, quia significationes Dei sunt ad homines. Veritas dicuntur, quia ita est ut dicunt. Justitia dicuntur, quia nihil inordinatum continent.