CAP. LXIX. De tribus viis.

Utinam dirigantur viae meae! etc. (Psal. CXVIII.) Tres sunt viae: Via Dei, via hominis, via diaboli. Via Dei est veritas, via hominis est necessitas, via diaboli iniquitas. Via Dei et diaboli nunquam flecti possunt, ut ad aliud tendant, quia nec via Dei mala, nec via diaboli bona aliquando esse potest. Via hominis mutabilis est, et ad diversa inflectitur; hoc est, vel ad viam Dei vel ad viam diaboli. Si enim necessitas intorquetur ad cupiditatem, et cupiditas ad iniquitatem, via hominis flectitur ad viam diaboli. Si autem diriguntur ad mensuram, et mensura ad justitiam, via hominis directa est ad viam Dei. Propterea ait: Utinam dirigantur viae meae! etc.