|
Confitebor tibi in directione cordis (Psal. CXVIII). Cor hominis
dirigitur, quando humana voluntas divinae voluntati conformatur, id est,
ut homo id quod Deus odit, odiat; et quod diligit, diligat. Ad hoc autem
per legem Dei instruimur, in qua nobis voluntas Dei demonstratur: quae
videlicet voluntas nostrae voluntatis regula est. Ideo prius viae
hominis, id est opera ad custodiendas justificationes Dei diriguntur;
postea homo Deo in directione cordis confitetur. Quis est qui Deo
confitetur. Cui placet quod facit Deus, hic Deo confitetur. Ille autem
est cujus voluntas, et cor directum est, ut a voluntate Dei non
discrepet; vel approbando vel improbando, vel odiendo, vel amando, nec
infra subsistens, nec ultra transgrediens
|
|