|
In toto corde meo exquisivi te, ne repellas me a mandatis tuis (Psal.
CXVIII). Pagani et infideles Deum non exquirunt, qui divinum honorem
creaturae tribuunt. Similiter falsi fideles, qui aliud plus quam Deum
diligunt, Deum non exquirunt. Deum exquirere est extra omnia quaerere,
fide ut aliud esse credatur, dilectione, ut plus diligatur. Toto corde
exquirit, qui hunc solum invenire concupiscit. Ne repellas me a mandatis
tuis. Saepe homo accedens ad Deum a seipso repellitur, saepe a mundo,
saepe a diabolo, aliquando a Deo, A seipso repellitur, vel per
voluntatem propriam, vel per carnis concupiscentiam. Per voluntatem
propriam repellitur, quia in hoc aliquando grave fit illi quod Deus
vult, quia eum eo quod Deus vult propria voluntate aliud vult, quod
simul fieri non potest cum eo quod Deus vult. Per carnis concupiscentiam
repellitur, quia dum aliud caro appetivit, voluntas spiritus non sine
difficultate ad effectum procedit. A mundo repellitur, dum vel adversis
premitur, vel prosperis irretitur. A diabolo repellitur, quando
suggestionum illius importunitate sine cessatione vexatur. A Deo
repellitur, quando ad illius majestatem contemplandam assurgens,
incomprehensibilis lucis radiis reverberatur. Quae tamen repulsio ira
non est, sed exercitatio, quoniam idcirco homo ad tempus a summis
repellitur ut per humilitatem melius in minimis exerceatur. Unde dictum
est: Ne declines in ira a servo tuo, hoc est si declinas, declina ut
redeas. Memento ergo scalae Jacob. Ascendunt angeli et descendunt.
Quidam ascendere sciunt, descendere nesciunt. Aliud est enim descendere,
aliud praecipitari. Non est hominis semper sursum ire. Si ascendere
nosti per devotionem mentis, scias et descendere per exercitium boni
operis. Si nescis descendere, nescis conscendere, et incipiens tandem
post indiscretam et immoderatam vehementiam ascendendi, cadere. Cum
descendis videtur elongare Deus qui sursum est. Sed scriptum est:
Excelsus Dominus; et humilia respicit (Psal. CXXXVII). Melius ergo tibi
est ut humilis sis et videaris, quam sublimis et ignoreris. Aves volando
lacessunt, et descendunt super terram ut requiescant. Sed aliae loca
munda diligunt, aliae lutosa et polluta exquirunt. Si ergo descendis,
munda sit requies tua. Quid est contemplatio, nisi coelum? Quid
operatio, nisi terra? in contemplatione volas; in operatione sedes. Sed
elige loca munda, opera bona; vitae et fuge lutosa, ubi coinquinatio est
contingentis. Haec sunt opera immunditiae inquinantia appropinquantem.
Nunc ergo repelleris, cum repararis, quia si bene resides, validior
consurges.
|
|