CAP. LXXIV. Quod justificationes fiant propter opera. |
Benedictus es, Domine, doce me justificationes tuas (Psal. CXVIII). Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores (Rom. II). Igitur per bonum opus justificat Deus. Justificationes Dei novit qui intelligit justum esse, ut qui mala cum delectatione perpetravit, bonum sine dolore et labore facere non possit; nec murmurat in poena qui humiliatur pro culpa. |