|
In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui (Psal. CXVIII). Bonus
ordo: Primum humilitas silentii, deinde studium boni operis, postremo
fiducia pronuntiandi verbi. In corde meo, silentium: Doce me
justificationes. Opus: In labiis meis pronuntiavi. Verbum. Duo sunt quae
homini labia tollunt ut loqui non possit: Ignorantia, quando nescit; et
conscientia mala, quando erubescit. Propterea contra ignorantiam, in
corde meo abscondi eloquia tua, contra conscientiam malam, doce me
justificationes tuas. Pronuntiavi, fiduciam loquendi significat. Omnia
judicia oris tui, nihil abscondi, hoc est totum dixi. Quae dixisti mihi
ego pronuntiavi: nihil de tuo abscondi, nihil ex meo adjeci, ne vel
falsitatem praedicarem vel veritatem negarem; judicia cordis, quae sunt
abscondita; judicia oris, quae sunt manifesta; judicia oris, quae
proposuisti; judicia cordis, quae abscondisti; judicia cordis, ubi
sententia est dictata; judicia oris, ubi sententia est prolata. Quae
ergo manifesta sunt, pronuntiantur; quae abscondita sunt, sciri non
possunt. Ista tacere torpor esset; in illis praesumere elatio esset.
Quatuor autem sunt quibus judicia fiunt. Aliquando reddit Deus malum pro
malo ad bonum, ut Saulo poenam pro culpa ad correctionem. Aliquando bona
pro bono ad malum, ut diviti abundantiam bonorum pro justitia, ad
retributionem. Aliquando malum pro malo ad malum, ut Herodi et Antiocho
et Judae poenam pro culpa, ad damnationem. Aliquando bonum pro bono ad
bonum, ut Abrahae et Job abundantiam pro justitia, ad salvationem.
|
|