|
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo (Psal. CXVIII).
Nunquid putas, frater, iste manducare consueverat verba Dei, ut diceret:
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua? Et qui est, qui verba manducaret?
Si ergo manducantur verba Dei, utique cibus sunt. Et qualis cibus? Non
puto ventris, sed mentis, in uno illo jejunium ventris, et cibus mentis:
Non, inquit Scriptura, in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod
procedit ab ore Dei (Matth. IV). Et tamen aliqua similitudo est inter
cibum ventris et cibum mentis, quia et ideo verba Dei cibus dicta sunt,
quoniam sicut cibus corporalis carnem reficit, ita sapientia mentem
pascit. Cibus corporalis tria habet in se, saporem, nutrimentum, massam.
Sapor delectat, nutrimentum sustentat, massa onerat. Sapor ad palatum
pertinet, nutrimentum ad naturam, massa ad miseriam. Gula percipit
saporem, stomachus nutrimentum et massam: alterum ad refectionem,
alterum ad gravamen. Nutrimentum ut illud in corpus trajiciat; massam ut
illam ejiciat. Sapor quodammodo spiritualis est, et ideo solummodo
delectat, non gravat. Inde est quod fames in faucibus satiari nunquam
potest, quia ibi nec appetitus mensuram habet, nec delectatio finem. In
stomacho autem fames satietatem recipit, quia ibi appetitus edendi
certam mensuram habet et delectatio finem. Nam quia ille nutrimentum,
quod sustentat, non percipit sine massa quae gravat, ne id quod prodest
ultra modum appetere incipiat, ipsa quam simul percipit massa illum
onerando refrenat. Nam cum eum praegravare et quodammodo suffocare
incipit pondus ipsum, quod invitus tollerat, voluntarie jam appetere
desinit nutrimentum quod reficiebat. Ergo, frater, cum manducas, noli
interrogare fauces tuas an satis est, quia si judicium illarum sequeris
priusquam eas delectatione repleas, stomachum tuum onere suffocabis.
Ventrem potius de mensura edendi consule, et priusquam ille tibi dolere
incipiat, fauces aviditate compesce.
Hoc tamen de cibo corporali intellige dictum. Nam de refectione
spiritualis cibi fauces potius quam venter sunt consulendae. Fauces
dico, non carnales, sed spirituales; et ventrem dico, non ventrem
carnalem, sed spiritualem. Nam sicut cibum spiritualem novimus, ita
fauces et ventrem spiritualiter intelligere debemus. Habet quippe
spiritualis cibus, id est verbum Dei, similiter saporem suum, qui fauces
spirituales delectat; nutrimentum suum, quod substantiam spiritualem
pascit et vegetat. Habet etiam massam suam quae infirmitatem quodammodo
premit et gravat. Fauces spirituales dicimus palatum cordis. Sapor verbi
Dei est gustus internae dulcedinis. Anima autem, ipsa est substantia
spiritualis. Nutrimentum verbi Dei est exercitium virtutis; massa vero,
pondus laboris. Quia igitur sapor ille internae dulcedinis sine fastidio
sumitur, quasi de quodam spiritualis cibi gustu fauces cordis
delectationem percipiunt, sed saturari non possunt. Quia vero exercitium
virtutis, quo anima pascitur, non sumitur sine pondere laboris, quo caro
gravatur, quasi quidam sensualitatis nostrae stomachus, dum cibum boni
operis exercendo percipit, ne virtutem qua reficitur ultra modum
appetat, ipse eum quo premitur labor operis castigat. Jam, ut existimo,
satis intelligis quid sibi vult quod iste dicebat: Quam dulcia faucibus
meis eloquia tua super mel ori meo! Non enim ait dulcia ventri meo, sed
faucibus meis. Non stomacho meo, sed ori meo. Ac si diceret: per verbum
quidem tuum, Domine, venter carnalitatis premitur, sed palatum cordis
intus sapore dulcedinis delectatur, quia et si foris infirmitatem gravat
labor operis, intus tamen desiderium pascit dulcedo et gustus
suavitatis. Hinc est quod dilectus ille et charus Joannes qui verbum Dei
tam frequenter et tam libenter edere consueverat, de se perhibet,
dicens: Accepi librum de manu angeli et devoravi eum; et erat in ore meo
tanquam mel dulce; et cum devorassem eum amaricatus est venter meus
(Apoc. X). Sic, et tu frater, devora librum vitae, comede verbum Dei:
nec solum comede, sed avide comede, et noli propterea dulcedinem saporis
ejus deserere, si aliquid amaritudinis sentis in ventre.
|
|