CAP. VII. Quod hic expelli debet peccatum per confessionem; ne in judicium compellatur ad confusionem.

Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos (Psal. V). Intus est peccator, quandiu iniquitatem suam abscondit, quando autem confitetur iniquitatem suam, foras venit. Nunc ergo vocat Deus Lazarum, et praecipit ut foras veniat, quia monet peccatorem, ut peccatum suum revelare non erubescat. Sed quisquis in hac vita sponte exire noluerit, in futuro expelletur invitus, quia qui hic peccatum suum revelare neglexerit ad salutem, ejus peccatum ibi, velit nolit, revelabitur ad confusionem, sicut dicitur in alio psalmo: Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX).