CAP. LXXXI. Bonum, et jucundum simul quod sit.

Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). In hoc mundo quaedam bona sunt, sed jucunda non sunt; et iterum quaedam jucunda sunt, sed bona non sunt. Bonum, et jucundum est habitare fratres in unum, hoc est charitas. In uno animo, non in uno loco. Nam loco unum esse, et animo non esse, poena est. Animo non loco bonitas; loco, et animo felicitas. Prima unitas est, ut membra capiti cohaereant; secunda, ut ab se invicem non recedant. Ex prima vivunt; ex secunda unum sunt.