|
Quoniam fecisti judicium, et causam meam (Psal. IX). Tres in causam
veniunt: Diabolus, homo, et Deus. Diabolus Deo injuriam fecisse
convincitur, quia servum ejus, hoc est hominem, et fraudulenter abduxit,
et violenter tenuit. Homo injuriam Deo fecisse convincitur, quia, et
praeceptum ejus contempsit, et se sub manum alienam ponens suae
servitutis damnum illi intulit. Item diabolus homini injuriam fecisse
convincitur, quia illum, et prius bona promittendo decepit, et postea
mala inferendo laesit. Injuste ergo diabolus tenet hominem, sed homo
juste tenetur, quia diabolus nunquam meruit ut hominem sibi subjectum
premeret, sed homo meruit per culpam suam ut ab eo premeretur. Licet
enim ignoraret falsum esse quod diabolus promisit, non tamen ignoravit
quod illud etiam, si verum esset, contra Creatoris voluntatem
concupiscere, non debuit. Juste ergo subjectus est homo diabolo, quantum
pertinet ad culpam ejus; injuste autem, quantum pertinet ad diaboli
fraudulentiam. Si igitur homo talem patronum habet, cujus potentia
diabolus in causam compelli posset, juste dominio ejus homo
contradiceret, quia nullam diabolus justam causam habuit, quare sibi jus
in homine vindicare debuisset. Patronus autem talis nullus inveniri
poterat nisi Deus. Sed Deus causam hominis suscipere noluit, quia homini
adhuc pro culpa sua iratus fuit. Oportuit ergo ut prius homo Deum
placaret, et sic deinde fiducialiter Deo patrocinante cum diabolo litem
iniret. Sed Deum rationabiliter placare non poterat, nisi et damnum quod
intulerat restitueret, et de contemptu satisfaceret. Homo vero nihil
habuit quod digne Deo pro illato damno recompensaret, quia si quid de
irrationabili creatura redderet, pro rationali sublata minus esset. Sed
nec hominem, pro homine reddere potuit, quia justum et innocentem
abstulerat, et neminem nisi peccatorem invenit. Nihil ergo homo invenit.
Unde Deum sibi placare posset, quia sive sua, sive seipsum daret, digna
recompensatio non esset. Videns ergo Deus hominem sua virtute jugum
damnationis evadere non posse, misertus est ejus; et primum gratuito
praevenit eum per solam misericordiam, ut deinde liberaret per
justitiam. Hoc est, quia ex se homo justitiam evadendi non habuit, Deus
homini per misericordiam justitiam dedit. Neque enim ereptio hominis
perfecte rationabilis esset, nisi ex utraque parte justa fieret, hoc
est, sicut Deus justitiam habuit hominem requirendi, ita et homo
justitiam haberet evadendi. Sed hanc justitiam homo nunquam habere
potuisset, nisi Deus ei per misericordiam suam illam tribueret. Ut ergo
Deus ab homine placari posset, Deus dedit gratis homini quod homo ex
debito Deo redderet. Dedit homini hominem, quem homo pro homine
redderet; qui ut digna recompensatio fieret, priori non solum aequalis,
sed et major esset. Ut ergo pro homine redderetur, homo major homine
factus est Deus homo pro homine; et dedit se homo homini, ut se
acciperet ab homine. Incarnatus est Deus Dei Filius, et datus est
hominibus Deus homo Christus, sicut Isaias dicit: Puer natus est nobis,
et filius datus est nobis. Et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Deus
fortis, etc. (Isa. IX.) Quod ergo homini datus est Christus, Dei fuit
misericordia; quod ab homine redditus est Christus, hominis fuit
justitia. In nativitate enim Christi juste placatus est Deus homini,
quia talis homo inventus pro homine, qui non solum, ut dictum est par,
sed et major esset homine. Ideo in nativitate Christi angeli mundo pacem
nuntiant dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonae voluntatis (Luc. II). Sed adhuc supererat homini, ut sicut
restaurando damnum placaverat iram, ita quoque pro contemptu
satisfaciendo, dignus fieret evadere poenam. Sed hoc convenientius fieri
non poterat nisi ut poenam, quam non debebat, sponte et obedienter
susciperet, ut de poena, quam per inobedientiam meruerat, eripi dignus
fieret. Hanc autem poenam homo peccator solvere non poterat, qui,
quamcunque poenam susciperet, non nisi digne et juste propter primi
contemptus reatum sustineret. Ut ergo homo juste debitam poenam
evaderet, necesse fuit ut talis pro homine poenam susciperet qui nil
poenae debuisset. Sed talis nullus inveniri poterat nisi Christus.
Christus ergo et nascendo debitum hominis Patri solvit, et moriendo
reatum hominis expiavit, ut cum ipse pro homine mortem quam non debuit
sustineret, juste homo pro ipso mortem quam debebat evaderet, et jam
locum calumniandi diabolus non inveniret, quia, et ipse homini dominari
non debuit; et homo liberari dignus fuit. Idem itaque et judicium
nostrum et causam nostram fecit: causam, quia nascendo debitum Patri pro
nobis solvit, et moriendo reatum expiavit; judicium vero, quia
descendens ad inferos et portas mortis frangens, captivitatem quae
ibidem tenebatur liberam eduxit.
|
|