LIBER TERTIUS.

ADNOTATIONES IN SCRIPTURAM, SERMONES, SERMONUM FRAGMENTA,
ETC.


TIT. I. De consequentibus sacramentum baptismatis.

In transitu Jordanis (notanda sunt quae dicuntur) festinavit populus et transivit Jordanem (Josue IV), quia nobis ad baptisma venientibus non est segniter agendum, sed festinandum, et perurgendum, ut transeamus universa. Transire enim est omnia adimplere quae mandantur. Primo quod scriptum est, ut simus beati pauperes spiritu (Matth. V), inde ut esuriamus et sitiamus justitiam (ibid.), sed neque tunc standum, sed transeundum, ut in hoc mundo lugeamus, etc. quae sequuntur: Assequamur, quousque filii Dei etiam persecutionis pondera transeamus. Notandum autem quod dicitur. Accincti transierunt (Josue III). Ne forte negligentius incedentes aliquo lapsu effundantur gressus nostri. Sollicitudo enim non minor in servandis quam in congregandis debet esse virtutibus. Hoc autem cingulum fit veritas: quia si falsum loquimur discingimur a militia Christi et baltheo veritatis exsolvimur. Nota propterea quod addidit Scriptura Accincti in spiritu Domini, quia non sufficit apud homines servare veritatem nisi et apud Deum servaveris, ut sit in lingua sitque in corde ubi Deus aspicit. Hoc cingulo expugnatur Jericho post transitum Jordanis. Ad pugnas enim transimus: quas non in alio campo quam cordis nostri quaeramus, de quo, juxta Evangelium, procedunt cogitationes malae, homicidia, furta, et caetera peccata (Matth. XV). Vides quantus exercitus contra te exit? Exeamus ergo ad hoc bellum, ut oppugnetur a nobis prima hujus mundi civitas malitiae, et superba ejus moenia destruantur etiam usque ad internecionem, ut non sit quod in nostris cogitationibus redivivum erumpat vel respiret. Tuncque per Jesum dabitur illa requies vincenti sub vite et sub ficu ejus ut non sit qui exterreat. Et post haec fit cultro lapideo secunda circumcisio, ut quis recedens a lege et prophetis veniat, et in Evangelio secundam circumcisionem per petram Christum accipiat, et compleatur quod dictum est a Deo; Hodie abstulit opprobrium Aegypti a filiis Israel (Josue V). Opprobria Aegypti sunt vitia et peccata illecebrarum carnis et animae. Ubi autem datur secunda circumcisio, relictis non solum corporalibus, sed et spiritualibus vitiis, submota sunt opprobria Aegypti, ut jam non sit Aegyptius nec Judaeus, sed Christianus et membrum Christi. Si ergo concupiscentiae pulsat illecebra, occurre huic hosti de tua carne nascenti, et dic: Non sum meus. Emptus sum pretio sanguinis Christi et membrum Christi factus. Non licet mihi tollere ejus et facere membrum meretricis (I Cor. VI). Atque dicas cum sancto Idumeo: Pepigi cum oculis meis, ut nec etiam cogitarem de virgine (Job. XXXI). Hoc enim est unum de opprobriis Aegypti, ut ita purificati corde et corpore, caventes maculam etiam illius corporis quod est Ecclesia (quia per unum membrum contaminatum per totum corpus diffunditur macula) puris manibus, labiis et mentibus, glorificemus Deum. Cui est honor et gloria in saeculorum saecula.