TIT. X. De septemplici humilitate Christi.

In Jordane, id est in descensu humilitatis Christi qui septemplicis virtutis est, septies si lavaberis, mundaberis. Prima virtus fuit quod dives pauper factus est; secunda, quod paupertati extremitatem adjecit in praesepio positus; tertia, quod matri erat subditus; quarta quod servi manibus hodie inclinavit caput; quinta quod discipulum furem et proditorem pertulit; sexta, quod tam mansuetus ante iniquum judicem stetit; septima quod pro persequentibus se oravit. In hoc Jordane septies lavaris quasi quibusdam vestigiis, licet longe gigantem secutus; si paupertatem diligis, si inter pauperes extremitatem diligis, si monasterii subditus es diciplinis, si minorem ibi praeesse tuleris, si falsos fratres aequanimiter pateris, si mansuetudine vincas cum judicaris, si charitatem rependas a quibus juste pateris. Hoc est secundum baptismum in quo impletur veritate quod in unico fit specie, quod mortem Christi iterat, sed mortificationem et sepulturam criminum instaurat. Qui in hoc lavatur, mundatur, ut sit cor et caro ejus sicut pueri habens intus innocentiam mentis, et foris puritatem in membris.