|
Descendunt in infernum cum armis suis (Ezech. XXXII). Arma peccantium
sunt membra corporis quibus prava desideria quae concipiunt exsequuntur,
cum quibus tolerant aeterna tormenta cum principe ipsorum diabolo. Unde:
Ibi Assur et omnis multitudo ejus; in circuitu ejus sepulcra ejus
(ibid.). Assur diabolus, multitudo ejus, angelici spiritus quos ad
culpam traxit. Qui mortem pertulit, cum sui Conditoris vitam reliquit.
Hujus tanquam mortui sunt sepulcra, qui in suis cordibus illum per
desideria prava sepeliunt. Qui erunt in circuitu ejus, quia tunc
sepulcra cum mortuis ardebunt, ubi ignis qui obscuratur, mors sine
morte, finis sine fine, defectus sine defectu, ignis tenebrescit, mors
vivit, finis semper incipit, defectus deficere nescit.
|
|