|
Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum (Job. XX). Quia necessitas
inopis vitam moeroris vulnere cruciat, per ferrum notatur. Unde de
Joseph vendito: Ferrum pertransiit animam ejus (Psal. CIV). Judicium
fraternum, quod ab avari mente non attenditur, per arcum innuitur. Si
ergo in istis armis ferreis necessitate non perfruitur, sed illa
fugiendo multa per avaritiam rapit, hunc extremi et occulti judicii
arcus districtius ferit. Et nota quod aereus dicitur, ut ferro
durabilior, quia poena quam fugit transitoria est, quam incurrit
aeterna.
|
|