TIT. CIV. Disputare a cedro ad hyssopum.

Disputavit Salomon super lignis, a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete (III Reg. IV). Salomon Christus; cedri nomine, celsitudo gloriae in electis; hyssopi, quae herba humilis est petrae adhaerens, humilitas Christi accipitur: A cedro usque ad hyssopum Salomon disputavit; quando ab alta gloria coelestium usque ad carnis humilitatem descendens Christus pervenit. Cedri quoque nomine pravorum elatio designatur. Unde: Vox Domini confringentis cedros (Psal. XXVIII). A cedro ergo Christus usque ad hyssopum disputat, quia superbos et humiles ipse dijudicat. Super ligna autem disputat, quia in cruce dependens clamat scarabeus de ligno; et tum cedrorum superbiam ad humilitatem deduxit, dum eos ad humilitatem crucis et stultitiam per contemptibilem sermonem fidei inclinavit: Verbum enim crucis pereuntibus stultitia; credentibus virtus Dei est in salutem (I Cor. I).