TIT. CVI. De spiritu triplici quem ab Elia petiit Eliseus, et de largitate Christi.

Dicenti etiam Eliae, Postula quod vis (IV Reg. III), respondit Eliseus: Obsecro, fiat spiritus tuus duplex in me (ibid.). Elias caput, Eliseus corpus, quod est Ecclesia, notat. Elias noster dat locum petenti, cum dicit: Petite et accipietis (Luc, XI), hac fiducia Eliseus, id est Christianus petit ut spiritus ejus duplex fiat in assumptione virtutum et remissione peccatorum. Spiritus ista conferens simplex fuit in Christo, qui peccata non habuit et ideo remissionem peccatorum non exigit. Opera autem virtutum fecit in spiritu. Bene ergo Ecclesia spiritum duplicem petit, quia et remissione peccatorum indiget qua non indiguit Christus; et collatione virtutum, quas ex plenitudine sua tribuit Christus qui suam in eo spem ponit. Hinc Elias dicit ad Eliseum: Si videris me quando tollar a te, fiet; si non, non erit (IV Reg. II). Quia nisi quis oculos fidei in illum figat credens resurrectionem, ascensionem et caetera credenda, petitionis fructum non recipiet. Elias pallio flumen percussit, quia Christus per incarnationem, qua tanquam indumento se induit, fluvium nostrae mortalitatis destruxit, et ipse transivit, et nobis ad vitam transitum dedit. Eliseus vero eodem pallio flumen percussit et non dividitur. Item dicit: Ubi est nunc Deus Eliae? (Ibid.) et tunc dividitur, quia Ecclesia nisi ad invocationem Christi virtutes nullas potest facere, ipso dicente: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Nihil enim humanum studium potest, nisi adsit divinum adjutorium.