|
Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate comedent eos canes; qui in
agro, vorabunt eos aves caeli (III Reg. XIV). Quia et qui fide tenuis
positus est in Ecclesia, si mortalibus peccatis moritur, a canibus qui
circuierunt civitatem, id est sanctorum sententiis increpatur, arguitur
et damnatur. Hi sunt qui infideles vel fures abjiciunt foras, abigunt,
et ovilia sancta custodiunt. Qui autem extra Ecclesias vitiis moritur,
illae volucres quae semen secus viam sparsum comedunt, eum devorant, id
est, ad aeternum interitum peccatis onustos secum ducunt incorporatos.
|
|