TIT. CVIII. De filio viduae ab Eliseo suscitato.

Filium viduae qui aegrotaverat et mortuus est in sinu ejus, ut suscitet Elias tollit de sinu ejus in coenaculum, ponitque in lectum: ubi ter eum corpore suo mensus per orationem suscitat (IV Reg. IV). Filius moritur in sinu matris, dum spiritus moritur in delectatione pravae conversationis. Unde et in sinu uxoris Samson caecatur. Hic ut vivat prius removetur a sua vana conversatione, quia prius est relinquendum malum. Inde portavit in coenaculum Ecclesiae, id est monasterii, ubi habitat Deus. Ibi in lecto contemplationis positus super se ter Deum sentit mentiri, dum mente, ore et opere, Deum recipit, nulla cogitans, loquens, aut operans nisi quae Dei sunt, ut jam vivat in virtutibus, et quiescat non in agro, non in molendino, sed in lecto illius pacis quae hic incipit, in futuro consummatur. Item sciendum quod vidua haec animam significat, de qua dicitur: Pavit sterilem, et viduae non benefecit (Job XXIV). Quod est carnem a fructu boni operis sterilem nutrire, et animae non providere, cujus maritus Christus est mortuus. Hujus viduae sinus est caro, filius opus est. Qui moritur in sinu, id est in carnis delectatione, sed praedicto modo eum suscitat Elias.