TIT. CIX. De mysterio altaris ab Elia constructi et actorum ab eo circa ipsum.

Elias aedificavit altare de duodecim lapidibus. In circuitu altaris fecit aquaeductum quasi duas arenuculas [aratiunculas] (III Reg. XVIII). Supponit ligna; et bovem super ligna divisit; et fecit primo, secundo, et tertio aquam super infundi, quousque impleretur aquaeductus circum altare. Altare fideles sunt vel quaelibet congregatio ex his qui fidem sequuntur duodecim apostolorum. Aquaeductus duarum arenucularum [aratiuncularum] flumina lacrymarum ex corde contrito pro timore gehennae et desiderio vitae aeternae. In altari componuntur ligna, sanctorum scilicet dicta et facta in exemplum credentibus. Bos quoque superponitur, id est Christus, qui super omnes actus suos in exemplum proponitur; super utrumque aqua ter effunditur, dum quis imitatur Christum et sanctos, et aqua compunctionis verba, cogitationes et opera mundat, nec cessat, donec fossa prima et secunda, id est per mortem praesentem et gaudium futurum compleatur. Tunc ignis Dei holocausta et ligna vorat, dum dicta et facta examinans in aeterna eum recipit vita. Discutiamus ergo, nos fratres, si ad altare Dei sumus doctrinam apostolicam sequendo. Habeamus in circuitu nostro et timorem gehennae, et desiderium patriae, quasi duas fossas quibus compuncti abstineamus a malo timore poenae, et faciamus bonum amore patriae. Superponamus nobis exempla sanctorum, tanquam quidam ligna quibus premamur ne excedamus, et ipsius Christi actus et verba tandem imitemur. Mundemus primo cogitata, deinde dicta, post opera nostra aqua poenitentiae, ut ubi ab igne divino mereamur assumi, qui quidem comburit consumendo vitia, et illuminat claritatem dando aeternam. Post tale sacrificium sequitur pluvia divinae gratiae ad orationem Eliae super terram, quae fuerat arida tribus annis et mensibus sex, quanto tempore Christus praedicavit, dum ex evangelica praedicatione in lacrymas compunctionis et desideriorum aeternae consolationis resolvimur.