TIT. XI. De aegrotatione Ezechiae regis et ejus curatione morali.

Aegrotavit Ezechias usque ad mortem, etc. (Isai. XXXVIII). Aegrotat Ezechias, dum quilibet peccat. Ad eum intrat propheta et dicit: Morieris tu et non vives, dispone domui tuae (Ezech. XVIII), cum sermo intrans ad mentem peccantis ait: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ibid.). Omnis arbor quae non fecerit fructum bonum excidetur, etc. (Matth. III). Et ideo dispone domui tuae, id est ordina conscientiam tuam. His compunctus ad parietem faciem vertit, quando murum peccatorum, qui struitur, cum peccata peccato adduntur, quique inter peccatorem et Deum separat, prae oculis ponit; quem prius quasi a tergo, cum ea non curaret, habuerat; et illum diruendum tentat, quod fletibus quasi tot ictibus pulsat. Sicut negligenti mortem intentaverat, ita idem propheta vitam promittit cum ait: Quicunque peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XXXIII). Et: Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat (Ezech. XVIII). Non qualemcunque vitam, sed quindecim annorum. Quindenarius in se continet septenarium, qui propter Spiritum septiformem sacratus est numerus, et octonarium qui post resurrectionem futuram figurat quietem. Hanc vitam promittit propheta, dum interim perfectam justitiam per septiformem Spiritum in futuro plenariam corporis et animae reparationem conversis Scriptura proponit. Tunc quia in signum per decem lineas sol revertitur, qui per observationem decem mandatorum Deus recuperatur, cujus umbram quasi tot lineis acceperat quot peccatorum tenebris mandata violaverat. Ad nos ergo cum aegrotamus intret propheta, verbisque ipsius compuncti convertamus faciem mentis ad parietem peccatorum nostrorum, ac illum juxta prophetam qui ait: Fode parietem et vide abominationem (Ezech. VIII), lacrymis perforemus dicentes: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI). Quasi dicat: Destruam per singulos lapides parietem meum. Hoc autem per humilitatem quam Deus in poenitentia maxime requirit debet fieri. Disputat enim Salomon a cedro quae est in Libano usque ad hyssopum qui nascitur in pariete (III Reg. IV). Cedrus, qui imputribilis est et caeteris fere arboribus procerior, justus est qui nec hic per vitia, nec in futuro computrescit per tormenta, et qui ad coelum extensus dicere potest: Nostra conversatio in caelis est (Philipp. III). Hyssopus herba humilis quae purgat et tumorem deponit, humilitatem significat; quae vitia purgat, superbiam abjicit. Salomon igitur noster a cedro usque ad hyssopum qui nascitur in pariete disputat, quia sermo Dei ab innocentia justitiaque, ad poenitentis usque pertingit humilitatem; quae nascitur in peccatorum constipatione. Poenitenti autem qui non nisi Deo confortante convalescit, regis nomen est Ezechiae, qui interpretatur confortavit Dominus.