|
Aquae Jericho pessimae erant et terra sterilis. Rogatus ergo Eliseus eas
sanare misit sal in vas novum fictile, et demersit illud in flumen, et
sanatae sunt aquae pessimae, et terra sterilis (IV Reg. II). Jericho
sunt populi mali et a fructu boni operis aridi. Vas novum fictile: vel
sancta Virgo quae fuit vas novum per virginitatem, et fictile, quia
terrenum; vel vas novum Christi caro est nova, quae sine peccato nova
generatione creata est, id est de matre sine patre: quae est quarta et
nova generatio et fictilis, quia mortalis. Sal autem est sapientia,
Verbum scilicet Patris. Sal iste dum mittitur a Deo Patre in vas novum,
id est in uterum Virginis, vel in carnem assumptam de Virgine, ubi
latuit divinitas tanquam in vase; sanatae sunt aquae, id est gentes quae
receperunt vas in quo est sal, id est Christum in quo est divinitas. Nam
sal in vase, divinitas in carne est. Vas habens sal in aqua est Christus
Deus et homo in gente. In nobis quoque sunt vitia et peccata aquae
amarae, quae terram nostram, id est animam faciunt sterilem, et
submergunt in inferni profundum. Ut ergo sanentur aquae nostrae, opera
videlicet nostra, et terra efficiatur vitae fructui idonea, exuamus
veterem hominem cum actibus suis; et induti novum effectique vas novum a
vitiis mundemur; recipiamus sal verae sapientiae a qua sumus conditi, et
in novo homine, qui non moritur, conservemur intacti.
|
|