|
Rege Israel tenente arcum superposuit Eliseus manus suas manibus ejus et
praecepit ut per fenestram orientalem jaceret sagittam, et cum jecisset
ait: Sagitta salutis Domini contra Assyrios (IV Reg. XIII). In Joa rege,
officium regendi populum habente, qui officium habent regendi animas
notantur. Hi assumunt arcum et jaciunt sagittas, id est Scripturam et
Scripturae sententias, et verba proferunt ad vulnerandas in vitia animas
contra diabolum. In arcu enim de cornu durities Veteris Testamenti per
chordam Novi tenditur, ad spiritualem intellectum flectitur, et sagittas
salutis contra antiquum hostem dirigit. Unde de sanctis doctoribus
gentilitatem ingredientibus dicitur: Cum sagittis et arcu ingredientur
illuc (Isai. VII). Dum Scripturae sacrae dicta pensamus, arcum tendimus;
dum verba doctrinae damus, sagittas emittimus. Hoc autem ut fiat,
Eliseus manus suas super manus regis ponit, quia exemplis suis et gratia
actiones rectorum Dominus dirigit et protegit. Et notandum quod per
fenestram orientalem sagitta salutis, id est praedicatio sancta ei
mandatur, quia lumen scientiae et doctrinae primum debent recipere qui
jacula verborum debent emittere. Iterum jubet jaculo terram percutere.
Quod cum tribus vicibus fecisset, et stetisset, iratus est contra eum
quod non quinquies vel sexies vel septies percussisset. Quia carnales
non solum fide Trinitatis sunt imbuendi, sed ut quinque sensibus
imperent, et bonis operibus quae per senarium exprimuntur, fructum
impendant, ac septiformis Spiritus scientiam meditentur sunt edocendi.
Fides enim sine istis mortua est (Jac. II).
|
|