TIT. CXII. De virtute patientiae per adversa monstranda, et ad granum sinapis comparanda.

Unguenta nisi commota, aromata nisi incensa aut trita latius nesciunt redolere. Ita sancti qui virtutibus redolent tribulationibus innotescunt. Unde fides eorum grano sinapis comparatur, quod vim suam nisi contrita nescit demonstrare. Si ergo tu adversis moveris, si tribulationibus incenderis, tunc quod intus caloris per charitatem gerebas et sapiebas, foris per opera ostendis. Si enim fides nostra fuerit similis grano sinapis, et dixeris monti: Transfer te, transferetur (Matth. XVII).