|
Occidit rex Babylonis filios Sedeciae regis in oculis ejus, et post
eidem oculos eruit, ut in Babylonem descendat et Babylonem non videat
(IV Reg. XXV). Sic diabolus bona opera, quae proles sunt operantis,
interimit, ut haec se amittere quod captus est dolens cernat; peccati
tamen delectatione victus bona quae genuit amens volens et videns
perdit. Sed dum videns percutitur, ne contra regem Babylonis levet
brachium virtutis, exstinctis mox cunctis filiis oculos amittit, quia
hac ipsa intelligentia luminis subtracta, deinde in Babylone vitiorum
ipsam sui confusionem non videt.
|
|