|
Praecordia fatui sicut rota carri (Eccli. XXXIII). Carrus portat fenum
et murmurat, sicut fratres sunt solo corpore habitantes in unum (quod
bonum et jucundum est), sicut unguentum unitatis quod est in capite
Christo, a quo in barbam usque, id est in majores et fortiores
descendit. Quae utique barba Aaron est, id est veri sacerdotis Christi.
Quando non inveniens aliam dignam hostiam seipsum obtulit factus hostia
et sacerdos, a barba venit in oram vestimenti. Vestimentum Ecclesia
tensa in cruce, ut non habeat peccati maculam vel duplicitatis rugam.
Ora accipitur pro fine seu perfectione. Descendit ergo in oram (Psal.
CXXXII), quia Ecclesia peperit monasteria. Per hanc oram caput intrat,
quia Christus per fraternam charitatem.
|
|