|
Noe plantavit vineam (Gen. IX). Christus Judaicum populum. Vinea enim
Domini Sabaoth domus Israel est. Cujus vinum bibit in calice mortis.
Tali calice inebriatus obdormivit, quoniam tradidit spiritum. Quod
irridendo Cham, id est, Judaicus populus vidit: Quod scilicet per crucis
ignominiam mortuum ita turpiter crucifixum nos ut Deum adoramus, hoc
etiam hodie objicitur nobis. Hanc autem ignominiam duo fratres fideles,
Graecus et Latinus testimoniis prophetarum operiunt. Evigilans itaque
Noe, id est a mortuis resurgens Christus, illum maledicit, et hos
benedicit.
|
|