TIT. CXIX. De Christo et fide ejus in David per stragem Goliae et arma ejus figuratis.

Goliath David, diabolus Christum, superbia provocavit humilitatem. Contra Goliam David, id est Christus, induitur armis (I Reg. XVII), circumcisione scilicet, templi figuris, et multiplicibus sacrificiis. Sed quia arma prementia non adjuvantia erant, deponuntur. Lapides quinque accipiuntur. Deponitur lex et accipitur lex. Deponitur lex figurativa, accipitur figurata, dimittitur quod velabat; nam in morte Domini velum templi scissum est (Matth. XXVII): et quod velabatur accipitur. Accipiuntur quinque lapides, id est libri de flumine prioris populi, ubi vacabant et inutiles erant semper; quos fluvius transgressione transibat. Mittuntur in peram pastoralem, id est in caulam boni pastoris Christi, ubi lacte gratiae abundant oves; nam sine gratia lex intelligi et impleri non poterat. Hoc lac mater Ecclesia satagit dare; sed infidelis non quaerit accipere, dolet illa, si cui det non invenit. Lapidibus quinque torrentis gratiae armatus uno stravit, quia quinque libri aperti sunt, sed in eis unitas charitatis vincit. In quinque enim porticibus multi jacebant languidi, sed unus sanabatur. Nam nisi charitas, ex qua lex et prophetae, vincere non potest. Deinde proprio illi gladio caput abscidit. Gladius enim diaboli sunt mali, scilicet membra ejus quibus contra Deum et ejus membra pugnat. Hunc de vagina diaboli extrahit David noster, cum de potestate malorum Christus membra sua diripit. Sed per illum diaboli caput abscidit, quando ipsum per Evangelii praedicationem a suis membris ejicit.