TIT. XII. De missione ad Sehon, id est diabolum, et qui sint filii ejus, et quae sit via regia per quam nobis transeundum est.

Misit populus ad Sehon regem Amorrhaeorum dicens: Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam, etc. (Num. XX). Sehon interpretatur tentatio, et ideo diabolum significat, qui quotidie nos tentat. Rex autem dicitur, quia ipse rex est super omnes filios superbiae (Job XLI). Quid enim prodest dicere quod Christus est princeps noster, si rebus et operibus arguamur quod diabolus principatum habet in nobis? An non palam est sub quo principe agat avarus, impudicus etc. In quo Christus principatum gerit, vitia non habent locum. Nos itaque sumus qui ad istum regem mittimus, ut per terram ejus transeamus ad terram sanctam. Recordetur unusquisque nostrum cum primum venit ad aquas baptismi, et postea ad professionem ecclesiasticam quomodo haec omnia fecerimus, et denuntiaverimus, diabolo nos moram non facturos in terra ejus, nec declinaturos in vineam vel agrum ipsius, id est neque ad sensus diabolicos neque ad opera ejus, non aquam bibere de lacu ipsius, id est diabolicum sapere, sed de fontibus Israel. Et transituros via regia, id est omnibus pompis ejus, abrenuntiando per illam viam regiam incessuros quae ait: Ego sum via et veritas et vita (Joan. XIV). Unde hoc magis incitat regem, quod diximus nos cum eo nolle morari. Unde sequitur. Qui statim contra Israel congregat exercitum suum, id est omnium vitiorum spiritus. Sed quid fecit Israel: Venit in Lasa (Saar). Lasa interpretatur mandati adimpletio. Si venimus nos ad istum locum ut impleamus mandata, etiam si cum omni exercitu veniat contra nos Sehon, si omnes suos et daemones et homines adversum nos exercitet, superamus eum, et omnes virtutes ipsius calcamus, juxta illud: Ecce dedit vobis potestatem calcandi super scorpiones, et super omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit (Luc. X).