|
Mittens Deus Moysen ad gentem quam praesciebat nunquam igne charitatis
arsuram, ostendit ei flammam in rubo, a qua non comburebatur rubus.
Flamma in rubo, lex in illo populo peccatorum spinis pleno. Rubus non
est combustus, quia verbo Dei non sunt peccata in illis consumpta.
Flamma rubum inflammans non comburens, persecutio Ecclesiam purgans, non
consumens. In qua tantum Moysi, id est solis credentibus, loquitur, ad
quam accedere prohibetur, nisi tollat calceamenta prius de pedibus, id
est nisi abjiciat prius vitia de affectionibus. Quibus tanquam pedibus
itur vel ad bonum ardoris vel ad malum. Et tu ergo, homo, rubus
conceptus es et natus, rubus in quem in vitiis et in peccatis conceptus
et natus, spinas quotidie germinans vitiorum quantumcunque etiam
proficias, quia nec puer unius diei sine peccato. Fiat autem in te
flamma verbi Dei, quae in te rubeat et consumat spinas peccati. Non sis
rubus qui non consumitur. Est enim rubus alius bonus, alius malus:
uterque habens flammam. Nam et bonus et malus aure corporis percipit
verbum Dei, sed malum in malitia nequaquam consumit. Flamma quoque
persecutionis est in bono et malo rubo. Malum consumit qui in tempore
tentationis recedit. Bonus non consumitur, sed purgatur qui probatus
qualis fuerit tribulationibus innotescit. Fornax enim ligna cremat,
aurum purgat, quia tribulatio et bonum efficit puriorem et malum
ostendit deteriorem. Ad rubum virtutis si vis accedere per imitationem,
solve calceamentum de pedibus (Exod. III). Est autem aliud calceamentum,
quod solvit accedens ut audiat et exaudiat Deum in rubo loquentem;
aliud, quod solvit recedens dum non exaudit pro suscitando fratris
semine vicinum monentem. Primum sunt vitia quae dimittit ad justum ac
sanctum accedens; secundum praedicationis officium quod amittit proximi
curam relinquens. Est etiam tertium calceamentum, quo Christus venit in
mundum; dispensatio incarnationis suae. Ad primum ergo calceamentum
relinquendum omni conatu te praepara. Ad secundum procreandum omni
sollicitudine stude. Ad tertii corrigiam solvendam te indignum cum
Joanne judica (Marc. I; Luc. III), ut et vitia deponas, et curam proximi
habeas, et mysterium incarnationis Christi temere discutere non audeas.
|
|