|
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; columnas ejus fecit
argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum. Media charitate
constravit propter filias Jerusalem (Cant. III). Salomon, Christus pax
nostra qui fecit utraque unum; ferculum, Ecclesia vel quaelibet
sanctorum congregatio ad aeternum convivium animas ferens; columnae
argenteae, qui fortitudine operis alios exemplo portant, et luce
praedicationis illuminant. Reclinatorium aureum, aeternae felicitatis
fulgor, in qua reclinatur et ab omni labore quiescitur. Ascensus
purpureus est, quia ad claritatem illius quietis nonnisi per
tribulationem venitur. Quid ergo nos miseri acturi sumus? In hoc saeculo
columnae nos esse non possumus, in quibus nec fortitudo operis nec lumen
emicat praedicationis. Reclinatorium aureum non habemus, quia
spiritualem regem necdum mente aspicimus. Ascensus purpureus non sumus,
quia pro Christo effundere sanguinem non possumus. Sed ad haec est certa
consolatio, amemus Deum, diligamus proximum, et simul nos ad Dei
ferculum pertingemus, quia scriptum est: Media charitate constravit
propter filias Jerusalem. Per sexum enim femininum sermo divinus infirma
vocavit mentium. Inter columnas ergo argenteas, inter reclinatorium
aureum, et ascensum purpureum, media charitas inesse dicitur, quia si
habes charitatem, eo sine dubio pervenis, ubi columna erigitur, et
ascensus purpureus tenetur, et reclinatorium aureum invenitur. Hinc in
propheta: inter thalamos quinque sunt cubiti (Ezech. XL), quia inter
perfectos sunt minores qui quinque sensibus corporis adhuc depressi de
saeculo aliqua cogitare coguntur. Rex itaque noster fecit ferculum sibi,
quia congregavit Ecclesiam; de lignis Libani quae sunt cedrina, id est,
de patribus fortibus, mente imputribilibus: et hoc sibi, quia ad
glorificandum seipsum.
|
|