TIT. CXXIII. Tintinnabula cur pendebant olim ad vestem sacerdotis, et in eis mala punica.

Vestimentis sacerdotis tintinnabula adhibentur, ne, si de eo sonitus ingrediens et egrediens non auditur, moriatur (Exod. XXVIII); quia vitae viam cum praedicationis sonitu opera sacerdotis clamare debent, et illis qui intus in districtiori vita spem habent, et iis qui extra, in habitu saeculari, ne contra se iram Dei provocans moriatur. Tintinnabulis quoque mala punica junguntur. In malo punico, in quo sub uno exterius cortice multa grana continentur, fidei unitas notatur, quia Ecclesiae sic multos unitas fidei foris contegit, ut intus diversitas meritorum teneat. Ut ergo operibus verba jungantur, vestimentis tintinnabula adhibentur, ut per omne quod dicunt unitatem ejus custodiant, tintinnabulis mala punica junguntur.