|
Veri Salomonis multae sunt reginae, multae concubinae, adolescentularum
non est numerus (Cant. VI). Quia multae sunt mansiones apud sponsum:
alium regina, alium concubina, alium adolescentula locum tenet,
terminumque pro meritis accipit quousque procedens liceat ei intrare in
gaudium Domini sui et dulcia secreta sponsi rimari. Nam mulier compuncta
ad pedes locum invenit, justa ad caput, pia in toto corpore. Thomas in
latere fidei, Joannes in pectore latae charitatis, Petrus in sinu
Patris, id est luce veritatis, Paulus in tertio coelo, hoc est in intimo
sapientiae secreto, hujus gratiam sunt assecuti. Jacens in miseria et
luto faecis peccator homo plorat et clamat Plasmatori et Salvatori suo
supplicans: Eripe me de luto faecis (Psal. LXVIII). Et quia in
peccatorum suorum stercore computruerat, ut lavandus erigatur, et dum
abluitur ne cadens inquinetur, inquit: S atue supra pedes meos. Isti
pedes sunt fides et operatio. Istis qui lotus est, ambulat, stat et
elevatur. Tria enim ista necessaria tibi noveris, quicunque converti et
ad Deum reverti desideras, ut scilicet ambules, stes et eleveris. Primum
debes proximo, secundum tibi, tertium Deo. Ambulandum est ut subvenias
proximo; in templo standum, ne recidas in lutum, unde ereptus es, ut
tandem eleveris ad coelum, unde es ejectus. Docendus est proximus, quod
est ambulare, a se scilicet ad alium transitum facere, non tantum verbo
sed etiam exemplo, ut quae docueris non negligas facere, quod est stare,
a tui videlicet cura non recedere, ut per hoc jam tertio in coelum
debeas elevari: quod est ad Deum pro meritorum mercede ascendere. Hinc
sancta animalia leguntur ambulare, stare, elevari, pariterque leguntur
rotae ea sequi (Ezech. I).
|
|