|
Jacob cum ad parentes rediret, in via cum angelo luctatur, quem dum
tenet in femore tenetur et tangitur ac claudicat (Gen. XXXII). Parentes
nostri angeli sancti sunt et sancti viri in vita et patria coelesti
positi. Angelus Deus, Jacob quilibet justus ab hoc exsilio ad patriam
parentum tendens. In hac via cum angelo luctatur, quia, dum contemplari
Deum nititur, velut in quodam certamine positus more pugnantium modo
superat, cum de Deo aliquid intelligendo degustat, modo succumbit, dum
penetrare lumen incircumscriptum non sufficiens deficit quasi temere
ausus. Vincitur angelus dum intellectu intimo apprehenditur Deus; sed
victus vincentem in uno pede claudum efficit. Pes unus amor Dei, alter
est amor saeculi. Qui ergo prius duobus pedibus ambulabat, dum Deum
videbatur quaerere et saeculum tenere, cum angelum tenet, uno pede
claudicat, quia post suavitatem divinae agnitionis crescit in homine
fortitudo amoris Dei, infirmatur in homine fortitudo amoris carnis. Unus
sanus remanet, alter claudicat, quia, debilitato amore saeculi, solus
convalescit amor Dei. In ipso solo stat, quia pedem amoris saeculi quem
in terra ponere consueverat a terra suspensum portat. Et nos si ad
patriam redire voluerimus, in via praesentis vitae angelum teneamus
apprehendendo Deum, ut, pede amoris saeculi a terra suspenso, solo pede
amoris Dei ducamur. Quod non fit nisi rege superbo exstincto. Unde
Isaias. Anno, inquit, in quo mortuus est Ozias, vidi Dominum sedentem
super solium excelsum et elevatum (Isa. VI); et plena erat domus a
majestate ejus, etc., quia, cum diabolus a desiderio mentis occiditur,
mens Dei gloriam contemplatur.
|
|