|
Orientur in domibus ejus spinae et urticae, et paliurus in munitionibus
ejus, etc. (Isa. XXXIV). Urticae cogitationum prurigo; spinae peccati
punctio. In domo igitur Babylonis et desideria cogitationum surgunt quae
exasperant, et peccata hominum quae pungunt; sed haec agentes nequiores
habent defensores. Unde subditur: Paliurus in munitionibus. Qui tanta
spinarum circumdatione densescit ut prae asperitate vix tangi possit.
Intus igitur urticae et spinae nascuntur, sed utraeque exterius per
paliurum muniuntur, quia minores iniqui mala faciunt, sed nequissimi
majores eos tuentur. Unde Job: Protegunt umbrae umbram ejus (Job XL),
quia peccatores in quo ipsi sibi conacii sunt alios defendunt.
|
|