TIT. CXXIX. De triplici osculo.

Tria sunt oscula: ad pedes, ad manus, ad os. Pedes sunt misericordia et judicium. Ex misericordia spes; ex judicio nascitur timor. Hic timor initium, spes profectionem, consummationem sibi vindicat charitas. Si judicii timore compungeris, pedi judicii labia impressisti; si timorem spe misericordiae temperaveris, misericordiae pedem amplexus es. Aliquando alterum sine altero osculari non expedit, quia recordatio solius judicii desperatio est, et solius misericordiae securitatem vanam gignet. Manus sunt latitudo et fortitudo, eo quod tribuat affluenter, et defendat potenter quod dederit. Utrumque osculatur non ingratus, largitorem Deum confitens et conservatorem. Os vero est ipsa divinitas, caput enim Christi Deus. Hoc osculatur cui aeterna visio et Trinitatis donatur cognitio. In primo osculo offerimus poenitentiam cordis contriti et humiliati, et reportamus remissionem peccatorum, cum audimus: Dimissa sunt tibi peccata multa. In secundo offerimus cum gratiarum actione condignos poenitentiae fructus, reportamus perseverentiam bonorum; et dicitur. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV). In tertio praesentamus consummationem, et accipimus gloriam, et audimus: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII). Hoc osculo Patrem osculatur Filius, quia Nemo novit Patrem nisi Filius (Joan. X). Ego in Patre et Pater in me est (Joan. XIV). Osculum autem Spiritus sancti nobis datum est, quia nobis et revelavit Deus per Spiritum sanctum, ait Apostolus (I Cor. II). Quibus autem revelat lucet et accendit: lucet ad cognitionem, accendit ad amorem. Charitas enim diffusa est in cordibus per Spiritum sanctum (Rom. V) qui nobis instar apis ceram et mel portantis accendit lumen scientiae, et infundit saporem gratiae.