TIT. XIII. De quadruplici lucta et supplantatione Jacob.

Jacob erexit lapidem in titulum (Gen. XXVIII). Quater luctatus est Jacob: Cum fratre adhuc in utero, in adolescentia cum eodem in domo, in Mesopotamia cum Laban socero suo, et ad ultimum cum angelo in Bethel. Primo supplantationis exercitio, secundo supplantationis consilio, tertio, contentionis jurgio, quarto nocturnae visionis somno. Jacob igitur quater luctatus quaterque in lucta vincens hominem virtutibus fortem significat, qui quatuor genera tentationum exsuperat. Haec sunt vires leonum in tribulationibus: venena draconum in haeresibus, leporina suavitas in carnis motibus, vulpina dolositas in falsis fratribus. Lapis erectus, Christus est de monte sine manibus excisus, in montem exscrescens magnum (Dan. II), mirabilis factus medius lapis inter utrumque parietem. Huic inseritur titulus Em, ma, nu, el in quatuor angulis: quod interpretatur nobiscum Deus. Quia quatuor modis nobiscum est Deus, per praesentiam majestatis, per participationem humanitatis, per vinculum charitatis, per patrocinium veritatis. In primo cognoscit mala nostra, in secundo expertus est ea, in tertio compatitur confratribus, in quarto aufert ea: et est Emmanuel, nobiscum Deus. Et ut scires quis Deus dixerit in secunda quadratura per quatuor dictiones in quatuor angulis disposuit, Deus admirabilis, consiliarius, fortis, quia quatuor sunt quibus operatur Deus in nobis: Justitia in gloriosa bonorum retributione, in eo quod Deus dicitur; potentia in aeterna malorum damnatione, in eo quod admirabilis; sapientia in integra rerum cognitione, in eo quod dicitur consiliarius; patientia in necessaria malorum persecutione, in eo quod dicitur fortis. De primo dicitur: Justus Dominus et justitias dilexit (Psal. X), bonos remunerando; de secundo: Magnus Dominus et magna virtus ejus (Psal. CXLVI), malos puniendo; de tertio: Cui omne cor patet, et omnis voluntas loquitur, omni revelata cogitatione; de quarto: Sicut ovis ad occisionem ductus est (Isa. LIII), in objecta contradictione. Sed licet in secundo diffinitionem posuerit, quia sine nomine rerum cognitio perit, in tertio latere titulum inscripsit: Hia, he, vau, het, quod est tetragrammaton, quia quatuor sunt quadrantes Verbi, id est praedicationis Domini Salvatoris nostri. Primus, quia corde debemus credere; secundus, quia quod credimus confiteri debemus ore; tertius, quia quod confitemur, implere debemus opere; quartus, quia quod impleverimus, non cessemus edocere. Est igitur primus in corde per conceptionem, secundus in ore, per confessionem, tertius in opere, per exhibitionem, quartus in doctrina per praedicationem. Primus justificat, quia corde creditur ad justitiam (Rom. IV); secundus salutem praestat, quia ore confessio fit ad salutem (ibid.); tertius aeternitatem donat, quia bonum opus coelum reserat; quartus gloriose coronat, quia doctrina meritum accumulat. Quarto titulus inscribitur per quatuor nomina: Deus, spiritus, caro, mundus, quia hi quatuor vicissitudine quadam in se mutuo debitores inveniuntur. Deus debet spiritui, ut cum et cognitione veritatis illuminet, et amore virtutis inflammet. Spiritus debet Deo in iis omnibus quae agenda sunt ab ipso erudiri, et secundum ipsum quae potest operari. Spiritus vero debet carni ut eam a malis cohibeat, et in bonis agendis exerceat. Caro debet spiritui in bono agendo ministerium, et in commodo agendo, appetendo modum. Caro quoque debet mundo quod necessitatis est ab eo sumere, quod virtutis est exercere. Mundus debet carni in necessitate subsidium, in exercitatione incitamentum.