TIT. XV. Quod sacerdotum Domini pars sit Dominus; sacerdotum Pharaonis, terrena possessio.

Sacerdotibus Pharaonis terra relinquitur a Joseph, Dominus autem suis non concedit, sed aufert, dicens: Ego sum pars vestra (Gen. XLVII). Observate vos, Domini sacerdotes, et videte, quia qui habent potestatem in terra, et terrenis actibus et cultibus student, non Domini, sed Pharaonis sacerdotes videntur. Festinate transire a sacerdotibus Pharaonis ad sacerdotes Domini, quibus non terra Domini, sed ipse Dominus portio est. Conveniat conscientiam suam, et interna ratione se discutiat, an Deo, an Pharaoni deserviat: Cui servire est daemonibus subditum esse, et vitiis et desideriis carnalibus.