TIT. XVI. De veste non mutanda, et moribus non simulandis per hypocrisim. |
Non induetur vir veste feminea, nec femina virili, quia talis abominabilis est apud Deum (Num. XVIII; Deut. XXII), in quo non vestis mutatio, sed virtutis simulatio hominem facit abominabilem. Hypocrita enim se justum fingens, cum fit viribus et voluptatibus femina, veste induitur virili; foris ovis intus lupus, vir quoque sanctus, si eam mollitiam quae intus non est foris ostendit, femineo utitur indumento. |