TIT. XVII. Testimonia tria sanctorum in confirmationem fidei Christianae. |
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis (Psal. XCII), scilicet in martyribus. Tria sunt in quibus sancti plurimum contulerunt Christianae religioni, documentum, testimonium, exemplum: documentum praedicationis, testimonium confessionis, exemplum passionis. Quia tria maxime exiguntur, fides, spes, charitas documentum praedicationis plurimum contulit ad fidem aedificandam; testimonium confessionis, ad spem erigendam; exemplum passionis, ad charitatem excitandam |