TIT. XVIII. De duplici circumcisione necessaria iis qui canticum novum Domino cantare volunt.

Immisit in os meum canticum novum (Psal. XXXIX). Et alibi: Cantate Domino canticum novum (Psal. XCVII). Ut innovari et canticum novum cantare valeamus necesse est ut duplici circumcisione muniamur, sicut de populo antiquo legitur quod bis fuerit circumcisus. Circumcidamur duplici circumcisione carnis et mentis, sicut dicit Apostolus: Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII). Circumcisio carnis in tribus consistit, habitu, actione et sermone. Et quia ista tria in exterioribus perpenduntur, ad carnis circumcisionem pertinere dicuntur. Caveamus in habitu esse notabiles, in actione reprehensibiles, in sermone contemptibiles. Quod erit, si unumquodque istorum triplici qualitate formabitur: Actio puritate, pietate pudicitia. Debet actio esse pura ut munditiam exhibeat; pia, ut misericordiam redoleat; pudica, ut nec Deum nec proximum laedat. Sermo autem debet ornari veritate, utilitate, humilitate. Veritate sine fuco simulationis, et admistione falsitatis; utilitate, ut auditores aedificet; humilitate, ut venustate rhetorici ornatus non turgescat. Si in hunc modum ornati fuerimus, nec in habitu, nec in sermone, nec in actione notabiles erimus. Ecce quomodo circumcisio carnis debeat fieri, et in quibus partibus subsistat. Circumcisio autem mentis in tribus consistit: Cogitatione, affectione, intentione. Cogitatio in memoria tanquam in arca versatur; memoria enim arca est qua servare debemus quae prompta habere volumus. Ejus autem ministra est cogitatio, quae inducit quaecunque in eam inducuntur, et educit quaecunque educuntur. Si quid autem inducatur inhonestum, surgat recordatio nostrae professionis, et revocemus ad memoriam quod clerici sumus, id est promissores castitatis, cultores justitiae in numerum levitarum assumpti, ut Deo grata offeramus sacrificia. Si haec sacrificia obtulerimus, quidquid inordinatum cogitatio induxerit, repelletur. Item si affectio velit aliquid turpe immittere contra honestatem, occurrat memoria coelestis patriae, ubi vita sine morte, lux sine nube, dies sine nocte, pax sine fine; ubi laudabilis numerus angelorum, chorus apostolorum, exercitus martyrum, coetus confessorum et virginum. Item si intentio aliquid contra rationem molitur inducere ut Deus excludatur, diabolus inducatur, occurrat nobis timor gehennalis supplicii, reducatur ad memoriam timor ille ignis inexstinguibilis, ubi fames continua, sitis nunquam repellenda, frigoris et aestus intolerabilis cruciatus, et innumera vermium miseria, tenebrarum horror, dentium stridor, et sempiternus horror inhabitans. Prima ergo cogitanda, media complectenda, ultima sunt fugienda, ut sit cogitatio munda,. affectio sancta, intentio pura. Ita circumcidi debemus carne et mente; et si ita circumcisi fuerimus et innovati, poterimus exsultare et cantare canticum novum quod nemo novit, nisi qui cantat.