|
Circumcisi filii Israel secundo requieverunt in eodem loco quousque
sanarentur (Josue V). Non enim sufficit circumcidi a malo operum et
cogitationum abstinendo, nisi prius usquequaque vitiis purgati
virtutumque opera sumentes etiam cicatricum indicia obducendo sanemur.
Postque haec jam dicatur quod ablatum est opprobrium Aegypti, et decima
quarta die celebretur Pascha, quod immundus et incircumcisus non potest,
et comedant fructum palmarum. In quo notentur tres species ciborum
filiis Israel datae. Prima exeuntibus de Aegypto, farina conspersa aqua.
Secunda in deserto, manna de coelo. Tertia in terra sancta fructus
palmae. Prima et incipientium per poenitentiam. Secunda proficientium
per Eucharistiam. Tertia est perfectorum et beatorum et per gratiam
quibus Christus filius Mariae in praemium et fructus victoriae, id est
aeterna beatitudo in hostium exhibetur triumphum.
|
|