TIT. XXI. De perfecta civitate et ei necessariis.

Exciderunt januas ejus in securi; et ascia dejecerunt eam (Psal. LXXIII). Supra de obsidione; hic agitur de ipsius civitatis subversione: Quatuor sunt ad perfectae civitatis situm pertinentia. Prima sunt ad sanitatem, secunda ad firmitatem, tertia ad decorem, quarta ad necessitatem. Sic etiam ad situm animae ad sanitatem sunt mandata vitae; ad firmitatem, exercitia disciplinae; ad decorem, charismata gratiae, ad necessitatem, consilia gloriae. Hujus civitatis prima janua seu porta est poenitentia, ejus janitor compunctio. In hac porta servantur mandata. Secunda porta obedientia, janitor carnis mortificatio; hic inveniuntur exercitia disciplinae. Tertia janua constantia, janitor devotio; ibi sunt charismata gratiae. Quarta puritatis eminentia, janitor gaudii coelestis recordatio; hic servat consilia gloriae. Primam igitur portam oppugnat amor saeculi, secundam amor sui, tertiam praesumptio, quartam elatio. Unusquisque habet securi et asciam. Amor saeculi venit cum securi, libertate scilicet peccandi, et ascia adulationis. Tunc poenitentia frangitur, compunctio occiditur, mandatorum custodia aufertur. Dicit enim: In fortitudine mea feci; et in sapientia intellexi. Nescio Dominum; et Israel non dimittam (Exod. V). Amor autem sui accedit cum securi, id est petulantia carnis, et ascia ambitionis. Proh dolor! Dissipatur jejunium, conculcatur continentia, et silentium perimitur, et omne perit religionis exercitium. Dicit enim: Omnia ad usum creata sunt. Coronemus nos rosis antequam marcescant; non nos praetereat flos temporis. Comedamus et bibamus: cras moriemur (Sap. II). At praesumptio portam constantiae aggreditur cum securi jactantiae et ascia ineptae laetitiae. Tunc perit coelestium charismatum decor sermo sapientiae, sal doctrinae et divinae revelationis, et hujusmodi honor. Elatio tandem ad puritatis portam expugnandam accedit, cum securi praesumptuosae indignationis, et ascia gloriae inanis. Heu! statim destruitur mentis puritas, paradisi calcantur fercula, sponsi et sponsae disjunguntur oscula, et omnium gaudiorum disrumpuntur consilia. Tunc destruitur dilectio et aufertur contemplatio, ut vere de his dicat propheta: Defixae sunt in terra portae ejus: perdidit et contrivit vectes ejus et omnia diripuit (Thren. II). Servite, fratres, Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II). Quia si gloriamini contra Deum de consilii claritate, ipse est qui adducit consiliarios in stultum finem; si de judicii potestate, sequitur in stuporem; si de culmine sanctitatis, ducit sacerdotes inglorios; si de nitore eloquentiae, doctrinam senum est auferens. De his dicit per Amos prophetam: Non erit fuga eis (Amos. IX), quoniam non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII). Vereamini opera vestra, scientes quia nullatenus parcet delinquenti. Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute scientiam, in scientia patientiam, in patientia fraternitatis amorem.