TIT. XXIII. De tribus hostibus, et de tribus apud Salomonem difficilibus.

Eduxi te de terra Aegypti, etc. (Mich. VI). Egredientes de Aegypto Deus a tribus generibus hostium liberavit: In Aegypto ab Aegyptiis insequentibus, in medio ab Amalecitis, in ingressu terrae promissionis ab Amorrhaeis occurrentibus. Sunt igitur genera hostium tria, a tergo, a latere, a facie. Primi in conversione; secundi in conversatione, quasi in medio; tertii in solutione carnis et animae, et ita in fine. Haec sunt illa tria difficilia apud Salomonem. Via colubri super terram (Prov. XXX), id est, suggestio; via navis in medio maris (ibid.), id est tentatio vitae hominis super terram in amaritudine; via aquilae in coelo (ibid.), id est intentio alicujus circa finem, scilicet contemplatio, qua in coelum pennis virtutum anima justi quasi aquila volat.