|
Fuit vir unus (I Reg. I). Unusquisque nostrum non est unus, sed plures.
Quomodo unus est qui nunc laeti, nunc tristis, nunc irati vultum, nunc
lenis, nunc avari, nunc luxuriosi cor habet? Vides quomodo qui unus
putatur non est unus, sed plures, in quo tot personae, quot mores, quia
et secundum Scripturas stultus sicut luna mutatur (Eccle. XXVII). Quae
cum sit una per substantiam in mutatione semper alia a se est. Unus
autem est, sed et omnes unus dicuntur qui imitantur eum qui vere unus
est, idem permanens et invariabilis, non divisi per bina, non scissi per
schismata, idem semper sapientes: nec solum unus sed et unum, sicut
multitudo cui cor unum et anima una (Act. IV). Hoc est de quo Apostolus:
Unus accipit bravium (I Cor. IX). Quia ergo justus per hoc quod non a se
alter efficitur, unus dicitur: in laudem ejus dicitur: Fuit vir unus de
monte Ephraim, nomine Elcana (I Reg. I). Ephraim fructificatio, Elcana
Dei possessio dicitur. Qui enim unus est, non est de infimis sed de
monte frugifero; et est possessio Dei, non daemonis. Quem siquidem
possident daemones, non est unus, sed multi; sicut et ipsi dicunt, in eo
quem possidebant, quod legio ei nomen est (Marc. V). Hic unus habet duas
uxores (ibid.) Annam prius sterilem, post habentem talem filium, qui
assistat Deo, Samuelem; et Phenennam multos filios habentem. Anna
gratia, Phennena conversio interpretatur. Unusquisque qui vult esse
possessio Dei, istas duas necesse est sibi jungat uxores. Primam per
fidem sibi gratia jungat quia sicut dixit Apostotolus: Gratia salvi
facti sumus per fidem (Ephes. II); secundae quoque, id est conversioni,
jungatur, quia post gratiam credulitatis sit morum commendatio et vitae
confessio. Iste est ordo nuptiarum; sed alius est procreationis.
Phenenna quidem primos filios parit, quia primos fructus de conversione
et prima justitiae germina de actibus procreamus, nisi enim ante
convertamur a malo, non poterimus de Anna, id est gratia, effici patres.
Filii Phenennae multi sunt, et, licet accipiant partes, non assistunt
Deo quia multa sunt opera justitiae in praesenti, pro quibus in futuro
merces accipitur. Unde dictum est Marthae: Sollicita es, et turbaris
erga plurima (Luc. X). Sed non assistunt Domino quoniam haec opera
cessabunt. Prius ergo est converti a peccato, et fructus facere dignos
poenitentiae, et post Anna, id est gratia suscitata per aemulationem
boni, orationibus filium gignit, qui Deo assideat et perseveret, de quo
dicitur Mariae quod optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
(ibid.). Filius enim gratiae Deo vacat et verbo Dei. Et vocatur Samuel,
quod interpretatur ubi est ipse Deus. Est enim vere Deus in tali filio
Ecclesiae, qui semper invocat nomen ejus. Unde: Moyses et Aaron in
sacerdotibus ejus; et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus (Psal.
XCVIII).
|
|