|
Ignis comedit speciosa deserti, flamma succendit omnia ligna regionis,
sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te, quoniam
exsiccati sunt fontes aquarum (Job. I). In quibus verbis prophetae
quatuor hominum notantur ordines. Per speciosa deserti, religiosi; per
ligna regionis, principes mundi; per bestias agri, populares; per fontes
notantur praedicatores. Speciosa dicuntur religiosi, quia nihil Deo et
hominibus speciosius religione; ligna, principes, quia tanquam lignum ad
protegendum alios sub ramis continent; bestiae agri, populares, quia
rationem quam ad serviendum acceperunt postponentes, bestialiter vivunt.
Fontes aquarum sunt praedicatores, quia verbi Dei fluenta continent. Per
desertum, regionem et agrum mundus iste intelligitur. Unde religiosis
desertum attribuitur, quoniam mundum deserentes quasi derelicti esse
videntur; ligna principibus, quia licet altiores caeteris in hoc saeculo
mentis radicem fixerunt; popularibus, ager, quia rurali operi totis
mentibus intendunt. Ignis autem, qui inter ligna saepe invenitur latere,
speciosa deserti comedit, quando cupiditatum et vitiorum ignis
religiosos intus occulte non publice succendit, quia, licet in aperta
non audeant labi vitia et flagitia, intus tamen in eis vitiorum fornax
ardet occulta. Flamma vero, quae ex se lucem tribuit, principes
succendit, id est divites hujus mundi Deum non timentes, nec homines
reverentes, quia non latenter, sed coram oculis omnium peccant, et in
seipsis ardent, et alios exemplo urunt. Bestiae agri quasi area sitiens
ad Deum suspiciunt, dum populares qui ad comparationem potentium, qui
superius eminent, quasi area in bono sterilis jacent inferius, ipsaque
suae siccitatis ostensione eloquiorum Dei pluviam sibi esse necessariam
etiam, ut ita dixerim, muti clamant: Audivimus speciosa deserti, id est
religionis habitum gestantes ab igne comedi; ligna regionis, id est
potentes aperta flamma succendi; bestiasque, id est homines
incompositos, ipsa necessitatis evidentia pluviam desiderare. Hujus
cladis causam audiamus: quia, inquit propheta, exsiccati sunt fontes
aquarum, id est praedicatorum lingua tacuit, et intellectus arescit, dum
arenti ubere, aut contemnunt, aut nequeunt nesciuntque subditos lactare.
|
|