|
Vidit Jacob scalam (Gen. XXVIII). Scala est generalis Ecclesia quae ex
parte militat in terris, ex parte triumphat in coelis. In hac varii sunt
ordines graduum. Alii sunt incipientes, alii progredientes, alii
pervenientes. Item ex istis quidam sunt in mola, quidam in agro, quidam
in lecto. In mola sunt sectatores saeculi; in agro, doctores verbi; in
lecto, amici sponsi. Haec scala dicitur stare super terram; est autem
triplex terra: terra quae sub homine, terra quae est homo, terra quae
supra hominem. Terram quae sub homine est homo calcat; terram quae est
homo homo portat; terram quae supra hominem homo desiderat. De prima
dicitur: Domini est terra (Psal. VIII); de secunda: Terra es et in
terram reverteris (Gen. III); de tertia: Si feceritis quae ego praecipio
vobis, bona terrae comedetis (Isa. I). Sub hac scala sunt infirmi, in
medio sunt activi, in supremo contemplativi in coelo positi. Infirmi
terram comedunt et infirmantur. Activi fastidiunt, et curantur.
Contemplativi rore coeli vescuntur, et saturantur. Activi infirmis
compatiuntur, et ita descendunt. Contemplativi congratulantur, et ita
ascendunt. Isti enim sunt angeli per scalam ascendentes et descendentes:
descendentes compassione misericordiae, ascendentes supernorum
contemplatione. Affligitur activus, affligitur infirmus, sed ille
compassione misericordiae, et ita eum oportet descendere; iste peccati
languore, et ita nequit ascendere.
|
|